

Epistola II ad Corinthos*
Caput 3: Versus 14
Idipsum.Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi.Quod in Christo evacuatur.Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiae. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiae ut non intelligeretur.